- TETRAPHARMACUM
- TETRAPHARMACUMferculum Aelii Veri Augusti. Post Asiam enim domitam, luxus in urbem invectus, usque ad lapsam Rei publ. maiestatem invaluit, usque adeo, ut ingeniosi in gulam et helluationem Principes, in id unice incubuerint, ut novum aliquod convivandi delitiarumque genus excogitarent. Unde nonnulli apros integros convivis adponebant, Vetus Schol. Iuvenalis, ad Satyr. 1. v. 140. Quidam tot in mensa stationes faciebant, quot essent literae, quod commentum Gerae fuit, Severi Principis filii, apud Spartianum, in eo, c. 5. Erant qui ex omnibus Naturae Elementis, quod exquisitissium erat, gulae parabant. Lucan. Pharsaliae l. 10. v. 156.Infudêre epulas auro, quod Terra, quod Aer,Quod pelagus, Nilusque dedit ————Nec defuêre, qui, in vicinia praeparatos cibos fastidientes, e longinquo advectos impense probarent: Ita enim frater Vitellii in patina, quam ob immensam magnitudinem Clypeum Minervae dictitabat, scarorum iecinora, fasianorum et pavonum cerebella, linguas phoenic opterum, muraenarum lactes Carpathiô usque fretoque Hispaniae per Navarchos ac triremes petitarum, commiscuit, apud Sueton. Vitellio, c. 13. Plura supra, ubi de Luxuria. Huiusmodi itaque delicatioris gulae Candidatos aemulatur Verus, in una paropside varias rerum species confundere gaudens, Tetrapharmacum, seu, ut alii, Pentapharmacum, excogitavit, ferculi genus, in quo sumen, phasianus, pavo, crustulata, aprugna. Vide Ael. Spartian. in eius Vita, c. 5. et plura hanc in rem apud Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 5. c. 29. Imo tetrapharmacum Hadriani fuit, cui pavone addito pentapharmacum fecit Verus. Vide Salmas. ad Spartian. in Ael. Vero, et supra in voce Pentapharmacum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.